monumenta.ch > Plinius > sectio 85

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 37, 85
{XXIII} Hactenus de principatu convenit mulierum maxime senatusconsulto. minus certa sunt de quibus et viri iudicant; singulorum enim libido pretia singulis facit praecipueque aemulatio, velut cum Claudius Caesar smaragdos induebat vel sardonyches. primus autem Romanorum sardonyche usus est Africanus prior, ut tradit Demostratus, et inde Romanis gemmae huius auctoritas. quam ob rem et proximum ei dabimus locum.